- AESOPUS
- I.AESOPUSPhryx, Philosophus, et fabulator clarissimus, conditione autem servus, tempore Croesi Lydorum regis, cui fabulas suas dicavit. Nomen a nigredine forte obtinuit. Aesopus enim et Aethiops idem significant. Huius vitam Maximus Planudes conscripsit, quae fabulis Aesopi vulgo praefigi solet. Quintilianus l. 1. c. 9. Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone purô, et nihil se supra modum extollente, condiscant pueri. Idem l. 5. c. 11. Illae quoque sabulae, quae etiamsi ab Aesopo originem non acceperunt, (nam videtur eorum primus auctor Hesiodus) nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent, praecipue rusticorum et imperitorum: qui et simplicius quae ficta sunt audiunt, et capti voluptate, facile iis quibus delectantur, consentiunt. A. Gell. l. 2. c. 29. Aesopus ille e Phrygiâ fabulator haut immerito sapiens existimatus est; cum, quae utilia monitu suasusque erant, non severe, non imperiose praecepit et censuit, ut Philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter, ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum, cum audiendi quâdam illecebrâ inducit. Hinc proverbium apud Suidam. Ne Aesopum quidem trivisti, de vehementer stupidis et imperitis. Vide Aristoph. in Avibus. Euseb. Suid.II.AESOPUSTragoedus, histrio facetissimus, et γελωτοποιὸς, cuius meminit Aristophan. Vesp. v. 469.III.AESOPUScognom. Claudus, Tragoedus, amicitiâ Ciceroni coniunctus, de quo l. 6. Ep. Fam. 1. Horat. l. 2. Ep. 1.Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit.In maximas opes ex histrionica pervenit, adeo ut Sestertium centies ei patina steterit. Val. Max. l. 8. c. 10. et l. 9. c. 1. Filium reliquit adeo divitem simul et prodigum, ut is uniones acetô liquefactos caenis apponeret. Plin. l. 10. c. 51. Horat. l. 2. Sat. 3.Filius Aesopi detractam ex aure MetellaeScilicet ut decies solidum exsorberet, acetôDiluit insignem baccam. -----------Item Aesopus, Anagnostes Mithridatis eruditissimus, Scripsit de laudibus Mithridatis, et de Helena, Suidâ teste. Item orator clarissimus Laertio l. 1. in Vita Chilonis. Item Historiographus qui Anaximenis et Philonis temporbus floruit. Plut. in Solone.IV.AESOPUSlibertus Demosthenis, conscius adulterii quod patronus admiserat, tortus diutissime perseveravit non prodere, donec aliis coarguentibus consciis, Demosthenes ipse fateretur. Macrob. Saturn. l. 1. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.